intimis - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Primum omnium, non secus atque Decessores Nostri in eiusdem generis condicionibus, a christifidelibus omnibus expetimus miram eam animorum mutationem, quae haberi nequaquam potest, nisi in intimis hominis sensibus: in cultu hempe virtutis paenitentiae, cui quidem accedat sacrae confessionis Sacramentum, quo fideles, quasi in salutari quodam balneo, se in pretiosissimo Christi sanguine mergant; neque haberi potest, nisi christiani homines, se nobilitandi gratia, quam maxime cum divino mortalium Redemptore coniungantur, qui sive redintegrato incruente Crucis Sacrificio, nostrae salutis causa, sive facta nobis sui Eucharistici Corporis facultate ita animos nostros extollit et perficit, ut ad verum germanumque divinae vitae consortium perveniamus.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quam ob rem gaudeant vehementer animi nostri, quod nobis illud tribuitur, ut tam magna et composita caerimonia unitatem aspectabilis Ecclesiae celebremus: unitatem dicimus, quam hic iucunde professi sumus non extrinsecus magis quam in intimis animis nostris, ob mutuam, quae inter nos orta est, cognitionem, et ob eas alacres congressiones, in quibus et communiter Deum precati sumus, et una simul res perpendimus, et invicem colloquia seruimus, et in eadem denique sententia fuimus: id semper seduli et laeti spectantes, ut eam unitatem pariter referremus, pariter adiuvaremus, quam quasi pulcherrimam certamque hereditatem, et tamquam supremam hortationem Christus Apostolis reliquit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Talis autem sollicitudo, si nos angit intimis sensibus contemplantes divisam corporis Christi inconsutilem vestem, aeque monet ad assiduas preces Deo adhibendas, quae cum Christi invocatione conmixtae, unitatem obtineant, simulque ad prudenter et animose agendum excitent, ut, salva uniuscuiusque optionis libertate, illa Ecclesiae restituatur “unitas spiritus in vinculo pacis”, quae eos addecet, qui vocantur ad mirabilem et unicam spem, Christum.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/