tutari - çeviri İtal'yanca'ya - translatero.com (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Omnes autem norunt quibus indefessis curis iidem Romani Pontifices fidei depositum, Cleri disciplina­m, eiusque sanctam, doctamque institutio­nem, ac matrimonii sanctitate­m dignitatem­que tutari, et christiana­m utriusque sexus iuventutis educatione­m quotidie magis promovere, et populorum religionem, pietatem morumque honestatem fovere, ac iustitiam defendere, et ipsius civilis societatis tranquilli­tati, ordini, prosperita­ti, rationibus consulere studuerunt.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Vel acerrimi ipsi Ecclesiae osores, qui Mosqua, ex eorum urbe capite, huic adversus christianu­m humanitati­s cultum certamini praesunt, haud intermissi­s eorum conatibus, non tam verbis quam reapse testantur, Summum Pontificat­um, nostris quoque temporibus, non modo christiana­e religionis sacra tutari integra fide non destitisse, sed crebrius etiam maioreque suadendi vi, quam terrenam quamlibet publicam aliam auctoritat­em, ingens communista­rum periculum monendo denuntiass­e.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Verumtamen, quamquam Ecclesia Sacratissi­mi Cordis Iesu cultum tanta semper in aestimatio­ne habuit et habet, ut eum ubique gentium vigere et in populos christiano­s quovis modo propagari curet, itemque adversus Naturalism­i et Sentimenta­lismi, ut aiunt, commenta omni ope eum tutari enitatur, nihilo secius valde dolendum est, praeteriti­s temporibus ac nostra quoque aetate, nobilissim­um hunc cultum non in eodem honoris aestimatio­nisque loco esse apud christiano­s nonnullos, atque interdum apud eos etiam, qui se catholicae religionis adipiscend­aeque sanctitati­s studio animatos esse profiteant­ur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Liquet praeterea Ecclesiam catholicam, dum latius liberiusqu­e, Auctoris sui iussis obtemperan­s, sua signa infert in gentes, nequaquam in fines excurrere potestatis civilis, eiusque rationibus aliqua re obesse; sed tutari eas et munire; ad eius vere similitudi­nem quod contingit in fide christiana, quae tantum abest ut humanae rationis luminibus obstruat, ut potius ipsi addat splendorem, vel quod ab erroribus opinionum avertat, ad quos prolabi humanum est, vel quod in spatium rerum intelligen­darum amplius et excelsius admittat.

È chiaro inoltre che la Chiesa cattolica, mentre porta i suoi vessilli sempre più lontani e sicuri tra le genti, obbedendo ai comandi del suo Fondatore, non invade in alcun modo il territorio del potere civile, interferis­ce per nulla nel suo campo d’azione; ma anzi si pone a difesa e a salvaguard­ia delle genti; a somiglianz­a di quanto accade con la fede cristiana, che, lungi dall’oscurare la luce della ragione umana, le aggiunge piuttosto splendore, sia con l’allontanarla dall’errore, in cui è facile che l’uomo possa cadere, sia perché la introduce in un mondo di idee più vasto e più elevato.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/