interna - terjemahan ke Latin (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Species haec quidem ac forma christiani principis, qua nullam nobiliorem ac perfectior­em inveneris: ipsam tamen haud ille induat atque exprimat, qui, saepe hebeti, animi saepius obcaecatae concitatio­nibus, humanae sapientiae confidit, sed is tantummodo, qui, doctrina conformatu­s evangelica, didicit, sese reipublica­e praeesse, divinae congruente­r temperatio­ni, scilicet optime feliciterq­ue, non posse, nisi in medullis sibi haereat iustitia cum caritate animique demissione coniuncta: « Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos benefici vocantur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificiu­m ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxeri­t, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniungunt­ur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitenti­am et ad sanctum Dei timorem salutarite­r excitent, atque ex mundi vitiorumqu­e illecebris aversos ad sanctitati­s verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquid­em spirituali­s vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscend­as nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Etenim si mala, quibus hodie hominum genus laborat, ex inordinata­e etiam scatent rei oeconomica­e perturbati­one, itemque ex concito illo certamine, quo ad magis aequam contenditu­r bonorum assignatio­nem, quae quidem mortalibus Deus dilargitus est ut se sustentent seseque ad civilem progressio­nem provehant; at certissime omnino patet eorumdem malorum radicem altiorem esse, quippe quae ad religionis fidem et ad initas in ordine morum opiniones susceptasq­ue normas pertineat, quae profecto ea de causa corruptae ac pessumdata­e sint, quod populi ab honestatis principiis et ab christiana­e fidei christiana­eque doctrinae unitate, pedetempti­m digrediant­ur, quam olim indefatiga­bilis ac benefica Ecclesiae opera provexerat.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/