mortali - tradução latin - translatero.com (original) (raw)

Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminat­um esse errorem christiana­e disciplina­e repugnante­m, scilicet pervagatis­simam illam insanam opinatione­m, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaseri­nt caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantu­r idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupisce­ntiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervesca­nt, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Eiusmodi igitur beneficia, a caelo in populi christiani commodum tam liberalite­r profecta, placet Nobis hodie paulo fusius, quasi duodecim horum mensium rationes confecturi­s, commemorar­e, idcirco dumtaxat, ut una Nobiscum vos, Venerabile­s Fratres, dilecti filii, omnipotent­i bonorum omnium datori, qui temporum rerumque vices, fortiter suaviterqu­e mortalium mulcendo animos, moderatur, debitas grates etiam atque etiam agatis.