continentibus - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Ob magnanimam deliberationem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescerent, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionariis, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperaverunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionariis illis qui ab antiquitate ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continentibus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegibile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Prex autem ista, cum eo consilio concepta esset ut Christi Matris benevolentiam praesertim in filios Pompeianae Vallis inclinaret, primum quidem in eo templo, centum ante annos, festo ac sollemni ritu, resonuit, eorumque animos, serenae spei fluvius, pervasit, qui audierunt; mox angustos loci fines transgressa est: cum scilicet ars typographica, radiophonica, televisifica trans maria eam continentibus terris invexit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/