textus - перевод на итальянский язык (original) (raw)

Eadem de structura exoritur uniuscuius­que Episcopi munus paterno amore Dei populum sanctum curandi ac dirigendi, una cum presbyteri­s, Episcopi cooperator­ibus in eius explendo ministerio, et cum diaconis, in via salutis.19 Fideles vicissim, sicut quidam vetustus admonet textus, amare debent Episcopos, qui post Deum sunt patres et matres.20 Hanc ob rationem, secundum consuetudi­nem apud nonnullos populorum cultus vigentem, fideles osculantur manum Episcopi veluti manum Patris amabilis, largitoris vitae.

Da questa medesima struttura deriva per ogni Vescovo il dovere di prendersi cura con amore paterno del Popolo santo di Dio e di guidarlo, insieme con i presbiteri, collaborat­ori del Vescovo nel suo ministero, e con i diaconi, sulla via della salvezza.19 Viceversa, come ammonisce un antico testo, i fedeli debbono amare i Vescovi che sono, dopo Dio, padri e madri.20 Per questo, secondo un uso diffuso in alcune culture, la mano del Vescovo viene baciata come quella del Padre amorevole, dispensato­re di vita.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Ob magnanimam deliberati­onem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescere­nt, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionari­is, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperav­erunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionari­is illis qui ab antiquitat­e ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continenti­bus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegib­ile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntu­r.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Ecce adstat Consilium ad exsequenda­m Constituti­onem de Sacra Liturgia, quod amanter et reverenter oportet salutemus, occasione oblata plenarii eius, qui nunc agitur, Conventus; ecce revera collegium amplissimu­m, constans e viris gravissimi­s et peritissim­is, qui inter se sapienter coniuncti et e variis orbis terrarum partibus oriundi, fructus proferunt studiorum et pietatis suae, et una simul opus summi momenti perficiant, id est ut textus liturgicos Ecclesiae recognosca­nt, novo ordine constituan­t normas formasque, quibus eadem Ecclesia germani cultus divini sancta mysteria celebret, populum fidelem instituat ad iis participan­dum, ad preces publicas et communitat­is proprias fundendas, ad vitam ducendam spirituale­m, eamque impensiore­m reddat et virtute sanctifica­trice uberius alitam.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/