pensiamo - terjemahan ke Latin (original) (raw)
Pensiamo, ad esempio, alla capacità carismatica e speculativa di Ildegarda, che si presenta come un vivace incentivo alla ricerca teologica; alla sua riflessione sul mistero di Cristo, considerato nella sua bellezza; al dialogo della Chiesa e della teologia con la cultura, la scienza e l’arte contemporanea; all’ideale di vita consacrata, come possibilità di umana realizzazione; alla valorizzazione della liturgia, come celebrazione della vita; all’idea di riforma della Chiesa, non come sterile cambiamento delle strutture, ma come conversione del cuore; alla sua sensibilità per la natura, le cui leggi sono da tutelare non da violare.
Cogitamus exempli gratia de charismatis ratiocinationisque facultate, qua pollebat Hildegardis, quae vividum incitamentum ostenditur ad theologicam inquisitionem; ad meditationem de Christi mysterio, in eius pulchritudine considerato, ad dialogum de Ecclesia ac theologia cum cultura, scientia et huius temporis arte, ad vitae consecratae spectabile propositum, in quo homo se complere potest, ad liturgiam aestimandam, tamquam vitae celebrationem, ad propositum Ecclesiae reformandae, quod secum fert non vacuam structurarum commutationem, sed cordis conversionem, ad eius in naturam studium, cuius leges sunt tuendae, non violandae.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
E quorum numero Carolo Lwanga, Matthiae Kalemba Murumba seu Mulumba et XX sociis Paulus VI, Decessor Noster, anno MCMLXIV Sanctorum Caelitum honores sollemni ritu decrevit, inter quem haec verba est elocutus: «Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae perhibentur: paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis narrationibus veteris Africae, quas nos, hac aetate viventes, utpote homines modicae fidei, opinabamur numquam habituras esse aequam continuationem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Sed praeterea animum heic Nostrum ad eas sodalitates convertimus, quae aut viris ex eodem ordine aut mulieribus coagmentantur: sodalitates, praeter alias, dicimus operariorum, agricolarum, fabricationum artificum, medicorum, herorum, litteratorumque, qui cum haberent communem eruditionis gradum, in ordines sibi accommodatos, ipsa veluti natura duce, coaluerunt.