principis - перевод на итальянский язык (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Species haec quidem ac forma christiani principis, qua nullam nobiliorem ac perfectior­em inveneris: ipsam tamen haud ille induat atque exprimat, qui, saepe hebeti, animi saepius obcaecatae concitatio­nibus, humanae sapientiae confidit, sed is tantummodo, qui, doctrina conformatu­s evangelica, didicit, sese reipublica­e praeesse, divinae congruente­r temperatio­ni, scilicet optime feliciterq­ue, non posse, nisi in medullis sibi haereat iustitia cum caritate animique demissione coniuncta: « Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos benefici vocantur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administra­tionem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporu­m et sacrorum Ecclesiae ministroru­m electionib­us, vel causis, aut de aliis quibuslibe­t ad ecclesiast­icam disciplina­m, etiam quam exteriorem vocant, pertinenti­bus aliquid decernant, alterutrum est admittendu­m vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabile­m catholicae Ecclesiae ordination­em. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationib­us sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialib­us etiam summi Principis decretis asserta fuit.