obnoxia - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Probe novimus, quosdam civili prudentia praeditos viros, rei evidentia adactos agnovisse, praesentem rerum conditionem eiusmodi non esse, quae Romano Pontificatui conveniat; aliaque consilia, variosque modos, quibus eam meliorem reddant, excogitare: sed vani isti sunt atque inutiles conatus; itemque vana atque inutilia erunt omnia id genus molimina, quae sub praeclara, eaque multiplici honoris specie, Pontificem in obnoxia prorsus conditione reapse relinquunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convocare consueverat, postquam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fallaciis magis obnoxia esset, cogitationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad evangelicae legis praecepta morumque integritatem informare; tanto quidem operi amplificando socios sibi adsciscere, eo successu, ut novam, eandemque frequentissimam, militum cohortem Ecclesiae compararit; conlegia et officinas iuvenibus ad litterarum studia vel ad artificia instituendis apud nos in exterisve regionibus condere; suos denique ad propagandum inter infideles Christi regnum bene multos dimittere.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/