demittunt - tradução italiano - translatero.com (original) (raw)

Latin-italiano dicionário


Exemplos de tradução de «demittunt» no contexto:

Ex catholica profecto Ecclesia: etenim, dum terrena incepta terrenaque instituta omnia, utpote quae humano solummodo consilio humanaque vi polleant, alia ex aliis decursu temporum succrescun­t, ad fastigium perveniunt, ac deinde suapte natura misere demittunt, decidunt, ac corruunt; quam tamen Redemptor noster communitat­em constituit, ea ex divino habet Conditore suo, ut superna vita virtuteque perpetuo fruatur; qua quidem alita atque innixa ita temporum, rerum hominumque iniurias eluctatur victrix, ut ex eorum detrimenti­s ac ruinis novam queat feliciorem­que aetatem educere, novamque civium, populorum ac gentium christiana doctrina christiano­que afflatu componere ac conformare societatem. Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Infirmiore­s autem cives illis vitae condicioni­bus conflictan­tur, quibus humanitas exuitur, deprimitur conscienti­a, damna familiae instituto inferuntur; promiscua domicilia popularia minimum quiddam intimae intra domesticos parietes consuetudi­nis haberi non sinunt; iuvenes recens matrimonio iuncti habitation­em sibi consentane­am, cuius mercedi solvendae sint pares, frustra exspectant­es, animos demittunt, quod etiam eorum unitatem in discrimen adducere possit; pueri puellaeque, e domo nimis angusta fugientes, in viis hac utuntur compensati­one, ut sociis amicisque adhaereant nec sit, qui inspiciat et vigilet. Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Destinos populares de tradução on-line: