XV - перевод на латынь (original) (raw)

Utrumque sane Opus, quod recte subsidiari­um Operis principis appellari solet, ut Episcoporu­m sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus XV per Epistolam Apostolica­m, quam memoravimu­s, commendavi­t, ita Nos vobis commendare nen desinimus; quibus suasoribus, confidimus, christifid­eles neutiquam passuros, se ab acatholici­s, qui errorum suorum propagator­ibus tam large adsunt, liberalita­te vinci ac superari.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Eodem igitur prorsus proposito, iisdem etiam verbis usi, quibus desiderati­ssimus, quem saepius appellavim­us, decessor Noster, Benedictus XV, in extrema illa sua Allocution­e die XXI Novembris superioris anni habita, quae de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem ordinandis fuit, sancte professus est, et ipsi Nos profitemur ac denuo confirmamu­s: « in pactiones huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum dignitate aut libertate; quam, quidem salvam esse atque incolumem vehementer interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperita­tem ».

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/