influsso - перевод на латынь (original) (raw)
Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Quam ad rem facere non possumus quin eos peculiari modo ad veritatem diligenter, caute, prudenterque proponendam adhortemur, qui libris, commentariis, diariisque editis, quorum hodie tam magna copia est, tantopere conferunt ad civium, iuvenum praesertim, mentes edocendas educandasque, et ad eorum efficiendas opiniones moderandosque mores.