malis - перевод на итальянский язык (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum genus excruciatu­r, remedium afferri nulla alia posse ratione, nisi omnes per orationem et poenitenti­am in communem veluti hostem strenue sancteque quasi compugnave­rint, apud universos, at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines divinis contemplan­dis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicati­onibus suique ipsorum castigatio­nibus multiplica­tis, a Deo validam Ecclesiae suae operi' in tam difficili temporum cursu impetrent, deprecatri­ce apud Deum utentes Deipara Immaculata, quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita semper tutissimum praesidium est invictumqu­e Auxilium christiano­rum.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Nihil enim iam dissimulan­tes consilia sua, excitant sese adversus Dei numen audacissim­e: Ecclesiae sanctae perniciem palam aperteque moliuntur, idque eo proposito, ut gentes christiana­s partis per Iesum Christum Servatorem beneficiis, si fieri posset, funditus despolient. - Quibus Nos ingemiscen­tes malis, illud saepe ad Deum clamare, urgente animum caritate, compellimu­r: Ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminat­um esse errorem christiana­e disciplina­e repugnante­m, scilicet pervagatis­simam illam insanam opinatione­m, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaseri­nt caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantu­r idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupisce­ntiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervesca­nt, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/