nutrimento - перевод на латынь (original) (raw)
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Ex catholica profecto Ecclesia: etenim, dum terrena incepta terrenaque instituta omnia, utpote quae humano solummodo consilio humanaque vi polleant, alia ex aliis decursu temporum succrescunt, ad fastigium perveniunt, ac deinde suapte natura misere demittunt, decidunt, ac corruunt; quam tamen Redemptor noster communitatem constituit, ea ex divino habet Conditore suo, ut superna vita virtuteque perpetuo fruatur; qua quidem alita atque innixa ita temporum, rerum hominumque iniurias eluctatur victrix, ut ex eorum detrimentis ac ruinis novam queat felicioremque aetatem educere, novamque civium, populorum ac gentium christiana doctrina christianoque afflatu componere ac conformare societatem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Ad eius autem doctrinam progredientes, sic profecto statuimus Catharinam, quamvis de plebe esset, scholas non frequentasset, vix scriberet aut legeret, caelestis sapientiae specimina tanta dedisse tamque in loquendo lucidam fuisse, ut singularem discipulorum familiam attraheret, qui, quasi filii, nutrimentum animi haurientes, eam suaviore quadam Italorum voce «Mamma», id est materculam, appellabant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Iesu dicimus amorem, flagrantem, piissimum, vehementem, promptum et paratum ad mysticam illam cum Deo familiaritatem, qua gratissima efficitur exercitatio pietatis sacerdotalis et precationis, sive publicae, quae nomine fit universalis Ecclesiae, sive privatae, cuius rationes opportuno consilio deligantur atque serventur; cui precationi qui dedita opera vacet, oblectationem et alimoniam spiritus sapidam et validam capit. Hic est fons perennis, unde fortitudo et solacium rebus in artis, interdum in acerbitatibus vitae et ministerii sacerdotalis ac pastoralis, ubertim hauriuntur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/