victrix - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Ex catholica profecto Ecclesia: etenim, dum terrena incepta terrenaque instituta omnia, utpote quae humano solummodo consilio humanaque vi polleant, alia ex aliis decursu temporum succrescunt, ad fastigium perveniunt, ac deinde suapte natura misere demittunt, decidunt, ac corruunt; quam tamen Redemptor noster communitatem constituit, ea ex divino habet Conditore suo, ut superna vita virtuteque perpetuo fruatur; qua quidem alita atque innixa ita temporum, rerum hominumque iniurias eluctatur victrix, ut ex eorum detrimentis ac ruinis novam queat felicioremque aetatem educere, novamque civium, populorum ac gentium christiana doctrina christianoque afflatu componere ac conformare societatem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Cum bellum, proxime saeviens, in Campaniae ac Latii oras illatum esset, miserandum in modum, ut nostis, Venerabiles Fratres, sacrum etiam Casini montis verticem attigit; et quamvis Nos, quidquid suadendo, adhortando obtestandoque potuimus, nihil reliqui fecerimus, ut religioni sanctissimae, optimis artibus ipsique civili cultui tam immanis ne inferretur iactura, nihilo secius praeclarum illud studiorum pietatisque domicilium, quod e saeculorum fluctibus quasi fax tenebrarum victrix emerserat, subvertit ac diruit.
La guerra, quando nella recente conflagrazione raggiunse le spiagge della Campania e del Lazio, colpì in modo compassionevole, come ben sapete, venerabili fratelli, anche la sacra sommità del Monte Cassino; e per quanto Noi con ogni Nostro potere, pregando, esortando e supplicando, nulla avessimo tralasciato affinché non si arrecasse una così enorme ingiuria alla nostra santa religione, alle arti e alla stessa umana civiltà, pur tuttavia essa ha distrutto e annientato quella preclara sede di studi e di pietà che, quasi luce vincitrice delle tenebre, era emersa dalle onde dei secoli.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Quibus super rebus diligentiam summopere excitamus vestram, Venerabiles Fratres, nihil sane dubitantes inter immodicam, quae apud non paucos invaluit, vel acti temporis vel futuri cupiditatem, eam, vos esse prudentiam adhibituros, quae tum etiam sapiens ac vigilans sit oportet, cum in novis periclitabitur viis, quid alacritatis quidve contentionis suscipiendum sit quaerens, ut una veritas tandem victrix emergat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/